- DEIANIRA
- DEIANIRAOenei Aetoliae Regisfilia, ptimum Acheloo, mon Herculi desponsata; qua de causa exorto inter rivales dissidio, Achelous singulari certamine superatus Herculi concedere coactus est. Porro cum Hercules transiturus esset Evenum, Aetoliae fluvium, qui tunc temporis maxime excreverat, Nessus Centaurus se ipsum ultro obtulit ad transvehendam Deianiram, quam cum illi commisisset, ipse primus intrepide tranavit fluvium: Sed cum Nessus, qui in altera permanserat tipa, novae nuptae vim inferre pataret, aegre id ferens Hercules, sagittâ Hydrae sanguine infectae Centaurum transfixit, qui se moriturum sentiens, ut hostem ulcisceretur, Deianirae vestem proprio suo sanguine perfusam dono dedit: asserens ei vim amatoriam inesse, quâ si eius maritus indueretur, ipsum ab aliarum mulierum amore avocatum. iri. Mulier itaque nimis credula munus accepit, cumque audisset maritum suum in Euboea amore Ioles Euryli filiae detineri, vestem Nessi sanguine imbutam Lichae famulo tradidit Domino perferendam. Hercules igitur nihil mali suspicans cum sactificaturus eam induisset, tantis cruciatibus affectus est, ut in furorem versus Licham in mare deiecerit, qui in scopulum mutatus est. Ipse autem Philoctetae arcu et sagivis commissis se in ardentem pyram in Oeta mome constructam coniecit. Quod audiens Deianira, dolore percita, mariti clavâ se interfecit, ex cuius sanguine postea nata est herba, quae Nymphaea et Heracleon dicitur. Ovid. Metam. l. 8. fab. 1, 2, 3, 4. vide Diodor. l. 5. Et Sen. in Hercule Oetaeo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.